Found 12207 Results for: Qui
qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et judicavit in Israël octo annis (Liber Iudicum 12, 14)
rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)
erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem (Liber Iudicum 13, 2)
cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas (Liber Iudicum 13, 4)
quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum (Liber Iudicum 13, 5)
quæ cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere (Liber Iudicum 13, 6)
oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)
qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)
cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit (Liber Iudicum 13, 12)
et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei præcepi impleat atque custodiat (Liber Iudicum 13, 14)
dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris (Liber Iudicum 13, 15)
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)