Found 12207 Results for: Qui
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam (Liber Numeri 32, 20)
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea (Liber Numeri 32, 40)
hæ sunt mansiones filiorum Israël qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron (Liber Numeri 33, 1)
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israël in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis (Liber Numeri 33, 3)
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto mense quinto prima die mensis (Liber Numeri 33, 38)
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)
sin autem nolueritis interficere habitatores terræ qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceæ in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ (Liber Numeri 33, 55)
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam (Liber Numeri 33, 56)
qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona (Liber Numeri 34, 4)
ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis (Liber Numeri 34, 9)
hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Josue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)