Found 1200 Results for: Qui Terra Electus
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)
et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus (Prophetia Ezechielis 34, 25)
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium (Prophetia Ezechielis 34, 29)
hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam (Prophetia Ezechielis 35, 14)
et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et terra deserta fuerit exculta quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris (Prophetia Ezechielis 36, 34)
dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertæ et destitutæ atque suffossæ munitæ sederunt (Prophetia Ezechielis 36, 35)
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)
et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem quam prævaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes (Prophetia Ezechielis 39, 26)