Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
quod si non audierit eos dic ecclesiæ si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
cum autem non haberet unde redderet jussit eum dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat et reddi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit mœchatur et qui dimissam duxerit mœchatur (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)