Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri, qui erant mecum, non viderunt sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)
Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)
Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur. (Prophetia Danielis 11, 1)
Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius. (Prophetia Danielis 11, 10)
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. (Prophetia Danielis 11, 38)
Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)
In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)
Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)