Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
pessima autem universis et gravis malorum erat incursio (Liber II Maccabaeorum 6, 3)
neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent (Liber II Maccabaeorum 6, 8)
eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam (Liber II Maccabaeorum 6, 9)
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem (Liber II Maccabaeorum 6, 17)
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem (Liber II Maccabaeorum 6, 20)
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 28)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos (Liber II Maccabaeorum 7, 1)