Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
tulitque rex anulum quem ab Aman recipi jusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam (Liber Esther 8, 2)
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)
Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)
Judæis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium (Liber Esther 8, 16)
dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)
at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ (Liber Esther 9, 18)
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan (Liber Iob 1, 6)
cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti (Liber Iob 1, 13)
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)
dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere (Liber Iob 2, 9)
respondens autem Eliphaz Themanites dixit (Liber Iob 4, 1)