Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)
pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi (Liber II Paralipomenon 31, 3)
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (Liber II Paralipomenon 31, 10)
intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus (Liber II Paralipomenon 31, 12)
fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii (Liber II Paralipomenon 32, 27)
reliqua autem sermonum Ezechiæ et misericordiarum ejus scripta sunt in visione Esajæ filii Amos prophetæ et in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 32, 32)
fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)
ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 33, 5)
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus (Liber II Paralipomenon 34, 3)
qui fideliter cuncta faciebant erant autem præpositi operantium Jaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitæ scientes organis canere (Liber II Paralipomenon 34, 12)
ad regem autem Juda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini hæc dicit Dominus Deus Israël quoniam audisti verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 26)