Found 4890 Results for: Pugna Autem Asor
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 8, 10)
misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8, 18)
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 9)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis (Liber II Paralipomenon 9, 12)
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)
adducebantur autem ei equi de Ægypto cunctisque regionibus (Liber II Paralipomenon 9, 28)
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)
profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem (Liber II Paralipomenon 10, 1)
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)
super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber II Paralipomenon 10, 17)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)