Found 89 Results for: Puer
Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo (Liber I Samuelis 2, 18)
visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum (Liber I Samuelis 2, 21)
puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus (Liber I Samuelis 2, 26)
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3, 1)
rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram (Liber I Samuelis 9, 8)
et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)
et ait rex interroga tu cujus filius sit iste puer (Liber I Samuelis 17, 56)
cumque inluxisset mane venit Jonathan in agrum juxta placitum David et puer parvulus cum eo (Liber I Samuelis 20, 35)
et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum (Liber I Samuelis 20, 36)
venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathan et clamavit Jonathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te (Liber I Samuelis 20, 37)
clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius (Liber I Samuelis 20, 41)