Mosaico decorativo

Found 1197 Results for: Promisit Terram Moab

  • qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cujus diripuerunt flumina terram ejus (Liber Isaiae 18, 2)

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)

  • occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti (Liber Isaiae 21, 14)

  • coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriæ tuæ ignominia domus Domini tui (Liber Isaiae 22, 18)

  • transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi (Liber Isaiae 23, 10)

  • ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus (Liber Isaiae 24, 1)

  • propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci (Liber Isaiae 24, 6)

  • et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)

  • quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)

  • et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem (Liber Isaiae 25, 12)

  • quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem (Liber Isaiae 26, 5)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina