Found 4770 Results for: Pro
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus (Epistula ad Romanos 14, 18)
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Epistula ad Romanos 14, 20)
tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non judicat semet ipsum in eo quo probat (Epistula ad Romanos 14, 22)
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem (Epistula ad Romanos 15, 2)
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (Epistula ad Romanos 15, 3)
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)
dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum (Epistula ad Romanos 15, 8)
gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)
audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quæ data est mihi a Deo (Epistula ad Romanos 15, 15)
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos (Epistula ad Romanos 15, 22)
cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)
