Found 4770 Results for: Pro
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est (Actus Apostolorum 20, 11)
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis (Actus Apostolorum 20, 16)
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent (Actus Apostolorum 20, 23)
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium (Actus Apostolorum 20, 26)
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum (Actus Apostolorum 20, 31)
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (Actus Apostolorum 20, 37)
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)
et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus (Actus Apostolorum 21, 5)
alia autem die profecti venimus Cæsaream et intrantes in domum Philippi evangelistæ qui erat de septem mansimus apud eum (Actus Apostolorum 21, 8)
huic autem erant filiæ quattuor virgines prophetantes (Actus Apostolorum 21, 9)
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Judæa propheta nomine Agabus (Actus Apostolorum 21, 10)
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)
