Found 4770 Results for: Pro
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esajam prophetam et dixit putasne intellegis quæ legis (Actus Apostolorum 8, 30)
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo (Actus Apostolorum 8, 34)
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (Actus Apostolorum 8, 36)
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de cælo (Actus Apostolorum 9, 3)
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati (Actus Apostolorum 9, 16)
cum autem prope esset Lydda ab Joppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos (Actus Apostolorum 9, 38)
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam (Actus Apostolorum 10, 9)
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis (Actus Apostolorum 10, 21)
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum (Actus Apostolorum 10, 23)
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit (Actus Apostolorum 10, 25)
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me (Actus Apostolorum 10, 29)
huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Actus Apostolorum 10, 43)
