Found 204 Results for: Præcepit
et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
at ille respondens dixit eis quid vobis præcepit Moses (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
et stans Jesus præcepit illum vocari et vocant cæcum dicentes ei animæquior esto surge vocat te (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
et stupuerunt parentes ejus quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
at ille increpans illos præcepit ne cui dicerent hoc (Evangelium secundum Lucam 9, 21)
et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum (Actus Apostolorum 1, 4)
et præcepit nobis prædicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum (Actus Apostolorum 10, 42)
sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)
princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus (Actus Apostolorum 23, 2)