Found 2807 Results for: Populus Israel
clamaverunt autem ad Dominum filii Israël qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore (Liber Iosue 24, 7)
responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis (Liber Iosue 24, 16)
dixitque populus ad Josue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus (Liber Iosue 24, 21)
nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël (Liber Iosue 24, 23)
dixitque populus ad Josue Domino Deo nostro serviemus obœdientes præceptis ejus (Liber Iosue 24, 24)
servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)
ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)
post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli (Liber Iudicum 1, 1)
postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)
cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt (Liber Iudicum 2, 4)
dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam (Liber Iudicum 2, 6)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)