Mosaico decorativo

Found 2807 Results for: Populus Israel

  • et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)

  • sed caput Syriæ Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus (Liber Isaiae 7, 8)

  • pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ quæ vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliæ (Liber Isaiae 8, 6)

  • non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis (Liber Isaiae 8, 12)

  • et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem (Liber Isaiae 8, 14)

  • et cum dixerint ad vos quærite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis (Liber Isaiae 8, 19)

  • populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis (Liber Isaiae 9, 2)

  • verbum misit Dominus in Jacob et cecidit in Israël (Liber Isaiae 9, 8)

  • et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes (Liber Isaiae 9, 9)

  • Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israël toto ore in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 9, 12)

  • et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt (Liber Isaiae 9, 13)

  • et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam incurvantem et refrenantem die una (Liber Isaiae 9, 14)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina