Found 2807 Results for: Populus Israel
ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)
benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem (Liber Nehemiae 11, 2)
hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis (Liber Nehemiae 11, 3)
et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda unusquisque in possessione sua (Liber Nehemiae 11, 20)
et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)
eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)
factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israël (Liber Nehemiae 13, 3)
numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israël hic solus fugiebat consortia omnium (Liber Thobis 1, 5)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)