Mosaico decorativo

Found 2807 Results for: Populus Israel

  • illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego inducam mala super Hierusalem et Judam ut quicumque audierit tinniant ambæ aures ejus (Liber II Regum 21, 12)

  • percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)

  • et illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me (Liber II Regum 22, 15)

  • regi autem Juda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis hæc dicit Dominus Deus Israël pro eo quod audisti verba voluminis (Liber II Regum 22, 18)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)

  • stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)

  • excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (Liber II Regum 23, 13)

  • insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum (Liber II Regum 23, 15)

  • insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel (Liber II Regum 23, 19)

  • nec enim factum est phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël et omnium dierum regum Israël et regum Juda (Liber II Regum 23, 22)

  • dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi (Liber II Regum 23, 27)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina