Found 2807 Results for: Populus Israel
commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)
reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)
Josaphat filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Ahab regis Israël (Liber I Regum 22, 41)
verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis (Liber I Regum 22, 44)
pacemque habuit Josaphat cum rege Israël (Liber I Regum 22, 45)
Ohozias autem filius Ahab regnare cœperat super Israël in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 22, 52)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)
prævaricatus est autem Moab in Israël postquam mortuus est Ahab (Liber II Regum 1, 1)
angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)
at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei hæc dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israël mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 6)
et locutus est ei hæc dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israël a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 16)