Mosaico decorativo

Found 2807 Results for: Populus Israel

  • et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus (Liber I Regum 20, 20)

  • necnon et egressus rex Israël percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna (Liber I Regum 20, 21)

  • accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)

  • igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israël (Liber I Regum 20, 26)

  • porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram (Liber I Regum 20, 27)

  • et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)

  • dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israël de Syris centum milia peditum in die una (Liber I Regum 20, 29)

  • dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)

  • accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est (Liber I Regum 20, 32)

  • dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)

  • at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israël quod esset de prophetis (Liber I Regum 20, 41)

  • qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina