Found 1892 Results for: Poder De Deus
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)
et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)
porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)
tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israël relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem præputii sui et adpositus est ad populum Israël et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem (Liber Iudith 14, 6)
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris (Liber Iob 3, 23)
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus (Liber Iob 6, 8)
numquid Deus subplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est (Liber Iob 8, 3)
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis (Liber Iob 8, 20)