Found 1098 Results for: Peccatum David
inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles (Liber Isaiae 55, 3)
et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)
et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)
peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum (Liber Ieremiae 17, 1)
ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Juda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas hæc in sempiternum (Liber Ieremiae 17, 25)
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)
domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)
et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)
si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)
hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda (Liber Ieremiae 22, 30)
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 23, 5)
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)