Found 100 Results for: Paenitentia gaudium tristitia consolatio

  • pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)

  • sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum ejus gaudium (Liber Isaiae 65, 18)

  • inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum (Liber Ieremiae 15, 16)

  • tunc lætabitur virgo in choro juvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et lætificabo a dolore suo (Liber Ieremiae 31, 13)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei (Liber Ieremiae 33, 9)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster (Lamentationes 5, 15)

  • ego enim speravi in Æternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quæ veniet vobis ab Æterno salutari nostro (Liber Baruch 4, 22)

  • et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animæ eorum filios et filias eorum (Prophetia Ezechielis 24, 25)

  • et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus (Prophetia Osee 2, 11)

  • de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis (Prophetia Osee 13, 14)

  • vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum (Prophetia Ioel 1, 12)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina