Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur (Liber Numeri 2, 17)

  • quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum (Liber Numeri 3, 22)

  • hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem (Liber Numeri 3, 23)

  • cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua (Liber Numeri 3, 27)

  • at vero de Merari erunt populi Moolitæ et Musitæ recensiti per nomina sua (Liber Numeri 3, 33)

  • pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii (Liber Numeri 3, 50)

  • ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii (Liber Numeri 4, 5)

  • mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)

  • et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 10)

  • ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio ejus utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 14)

  • cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 15)

  • super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina