Found 8616 Results for: Pó
si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quæ sanctificata sunt et de primitiis non vescetur (Liber Leviticus 22, 12)
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)
loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22, 21)
bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest (Liber Leviticus 22, 23)
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22, 27)
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis (Liber Leviticus 22, 29)
ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israël ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)
hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)
postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)
omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)
omnis anima quæ adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis (Liber Leviticus 23, 29)