Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)

  • sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus (Epistula I Petri 4, 3)

  • pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie (Epistula I Petri 5, 2)

  • humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)

  • Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 1)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)

  • dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis (Epistula II Petri 1, 15)

  • fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (Epistula II Petri 2, 1)

  • et civitates Sodomorum et Gomorræorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens (Epistula II Petri 2, 6)

  • magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiæ ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes (Epistula II Petri 2, 10)

  • ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores non portant adversum se execrabile judicium (Epistula II Petri 2, 11)

  • si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina