Found 8616 Results for: Pó
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu (Liber Leviticus 9, 18)
posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari (Liber Leviticus 9, 20)
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit (Liber Leviticus 9, 22)
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (Liber Leviticus 10, 3)
vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras (Liber Leviticus 10, 9)
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum (Liber Leviticus 10, 10)
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël (Liber Leviticus 10, 14)
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini (Liber Leviticus 10, 17)
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri (Liber Leviticus 10, 19)