Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Jesu fili Josedech sacerdos magne et confortare omnis popule terræ dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 5)

  • si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non (Prophetia Aggaei 2, 13)

  • et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini (Prophetia Aggaei 2, 16)

  • ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)

  • vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quæ erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi (Prophetia Zachariae 1, 8)

  • et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es iste septuagesimus annus est (Prophetia Zachariae 1, 12)

  • et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria (Prophetia Zachariae 1, 13)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina