Found 8616 Results for: Pó
ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum (Prophetia Michaeae 2, 13)
qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollæ (Prophetia Michaeae 3, 3)
tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (Prophetia Michaeae 3, 4)
hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et prædicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prœlium (Prophetia Michaeae 3, 5)
et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei (Prophetia Michaeae 3, 7)
et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (Prophetia Michaeae 4, 1)
et judicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare (Prophetia Michaeae 4, 3)
quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)
et ponam claudicantem in reliquias et eam quæ laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in æternum (Prophetia Michaeae 4, 7)
et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 8)
surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ (Prophetia Michaeae 4, 13)
nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël (Prophetia Michaeae 5, 1)