Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)

  • Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet, et superabit in modico populo. (Prophetia Danielis 11, 23)

  • Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum et non erit priori simile novissimum. (Prophetia Danielis 11, 29)

  • Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem. (Prophetia Danielis 11, 31)

  • Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)

  • Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. (Prophetia Danielis 11, 33)

  • Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina