Found 8616 Results for: Pó
quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium (Liber Exodus 27, 5)
et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum (Liber Exodus 27, 7)
facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito (Liber Exodus 28, 6)
et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)
rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 15)
ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus (Liber Exodus 28, 17)
et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate (Liber Exodus 28, 23)
facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quæ e regione sunt superumeralis et posteriora ejus aspiciunt (Liber Exodus 28, 26)
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum (Liber Exodus 28, 29)
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)
inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)