Found 8616 Results for: Pó
et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt (Prophetia Ezechielis 29, 4)
quia hæc dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerunt (Prophetia Ezechielis 29, 13)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)
ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Ægyptum et implebunt terram interfectis (Prophetia Ezechielis 30, 11)
juvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsæ captivæ ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 17)
et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)
fili hominis brachium Pharao regis Ægypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium (Prophetia Ezechielis 30, 21)
fili hominis dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus cui similis factus es in magnitudine tua (Prophetia Ezechielis 31, 2)
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum (Prophetia Ezechielis 31, 12)
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)
propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)
et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis (Prophetia Ezechielis 32, 9)