Found 8616 Results for: Pó
itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)
unde neque æstimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque judicium judicare neque benefacere hominibus (Liber Baruch 6, 63)
bestiæ meliores sunt illis quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi (Liber Baruch 6, 67)
a purpura quoque et marmore quæ supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione (Liber Baruch 6, 71)
et facies eorum et pinnæ eorum extentæ desuper duæ pinnæ singulorum jungebantur et duæ tegebant corpora eorum (Prophetia Ezechielis 1, 11)
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël (Prophetia Ezechielis 3, 5)
neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te (Prophetia Ezechielis 3, 6)
et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)
et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo (Prophetia Ezechielis 3, 12)
sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)