Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)

  • gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)

  • habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus (Liber Isaiae 62, 5)

  • et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra (Liber Isaiae 62, 7)

  • quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis (Liber Isaiae 62, 9)

  • transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)

  • et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta (Liber Isaiae 62, 12)

  • et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)

  • et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator (Liber Isaiae 63, 8)

  • in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus sæculi (Liber Isaiae 63, 9)

  • et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)

  • quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina