Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)

  • ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quæsivi residuum annorum meorum (Liber Isaiae 38, 10)

  • sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me (Liber Isaiae 38, 14)

  • quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animæ meæ (Liber Isaiae 38, 15)

  • ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)

  • in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset (Liber Isaiae 39, 1)

  • lætatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber Isaiae 39, 2)

  • consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester (Liber Isaiae 40, 1)

  • exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)

  • sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit (Liber Isaiae 40, 11)

  • quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)

  • cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei (Liber Isaiae 40, 18)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina