Found 8616 Results for: Pó
de æqualitate stateræ et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum (Liber Ecclesiasticus 42, 4)
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur (Liber Ecclesiasticus 42, 10)
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris (Liber Ecclesiasticus 43, 3)
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum ævi (Liber Ecclesiasticus 43, 6)
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis (Liber Ecclesiasticus 43, 16)
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus ejus (Liber Ecclesiasticus 43, 19)
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone ejus conposita sunt omnia (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua (Liber Ecclesiasticus 43, 30)
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia ejus (Liber Ecclesiasticus 43, 32)
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis major est enim omni laude (Liber Ecclesiasticus 43, 33)