Found 8616 Results for: Pó
et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum (Liber Exodus 12, 7)
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)
transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere (Liber Exodus 12, 23)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)
urguebantque Ægyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur (Liber Exodus 12, 33)
tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos (Liber Exodus 12, 34)
dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare (Liber Exodus 12, 39)
et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)
custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies (Liber Exodus 13, 10)