Found 8616 Results for: Pó
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam (Liber Ecclesiasticus 18, 21)
memento paupertatis in tempore abundantiæ et necessitatem paupertatis in die divitiarum (Liber Ecclesiasticus 18, 25)
de continentia animæ post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere (Liber Ecclesiasticus 18, 30)
vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos (Liber Ecclesiasticus 19, 2)
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo (Liber Ecclesiasticus 19, 27)
est autem tacens non habens sensum loquellæ et est tacens sciens tempus apti temporis (Liber Ecclesiasticus 20, 6)
qui multis utitur verbis lædit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo (Liber Ecclesiasticus 20, 22)
potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt (Liber Ecclesiasticus 20, 27)
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso (Liber Ecclesiasticus 21, 8)
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum (Liber Ecclesiasticus 21, 18)