Found 8616 Results for: Pó
ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent (Liber Exodus 4, 16)
tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Ægyptum portans virgam Dei in manu sua (Liber Exodus 4, 20)
dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor ejus et non dimittet populum (Liber Exodus 4, 21)
tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit præputium filii sui tetigitque pedes ejus et ait sponsus sanguinum tu mihi es (Liber Exodus 4, 25)
et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem (Liber Exodus 4, 26)
locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)
et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt (Liber Exodus 4, 31)
post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)
at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)
ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra (Liber Exodus 5, 4)
dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (Liber Exodus 5, 5)
præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi dicens (Liber Exodus 5, 6)