Found 8616 Results for: Pó
et venit et quærebat civitatem capere et prædare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate (Liber I Maccabaeorum 6, 3)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Judæorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
et vocavit Philippum unum de amicis suis et præposuit eum super universum regnum suum (Liber I Maccabaeorum 6, 14)
et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos (Liber I Maccabaeorum 6, 19)
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostræ diripiebantur (Liber I Maccabaeorum 6, 24)
et nisi præveneris eos velocius majora quam hæc facient nec poteris obtinere eos (Liber I Maccabaeorum 6, 27)
et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen æternum (Liber I Maccabaeorum 6, 44)
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant (Liber I Maccabaeorum 6, 53)
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)