Found 8616 Results for: Pó
cui Judith respondit quæ ego sum ut contradicam domino meo (Liber Iudith 12, 13)
porro Holofernis jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus (Liber Iudith 13, 4)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam (Liber Iudith 13, 11)
et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis (Liber Iudith 13, 12)
et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)
et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte (Liber Iudith 13, 18)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram (Liber Iudith 13, 23)
et dixit omnis populus fiat fiat (Liber Iudith 13, 26)
porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)
ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)