Found 8616 Results for: Pó
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44, 8)
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli (Liber Genesis 44, 11)
cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44, 16)
respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (Liber Genesis 44, 17)
accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44, 20)
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum (Liber Genesis 44, 21)
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur (Liber Genesis 44, 22)
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea (Liber Genesis 44, 27)
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)