Found 8616 Results for: Pó
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)
quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini (Liber II Paralipomenon 23, 12)
cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiæ insidiæ (Liber II Paralipomenon 23, 13)
egressus autem Jojadæ pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 14)
et inposuerunt cervicibus ejus manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi (Liber II Paralipomenon 23, 15)
pepigit autem Jojadæ fœdus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 16)
itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras (Liber II Paralipomenon 23, 17)
constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)
constituit quoque janitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re (Liber II Paralipomenon 23, 19)
adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)
lætatusque est omnis populus terræ et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio (Liber II Paralipomenon 23, 21)
post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini (Liber II Paralipomenon 24, 4)