Found 8616 Results for: Pó
aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate (Liber I Paralipomenon 28, 14)
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit (Liber I Paralipomenon 28, 15)
aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas (Liber I Paralipomenon 28, 16)
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit (Liber I Paralipomenon 28, 17)
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)
ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (Liber I Paralipomenon 29, 5)
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israël tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis (Liber I Paralipomenon 29, 6)
lætatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex lætatus est gaudio magno (Liber I Paralipomenon 29, 9)
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)
tuæ divitiæ et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium (Liber I Paralipomenon 29, 12)
quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi (Liber I Paralipomenon 29, 14)
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)