Found 8616 Results for: Pó
duo quoque capitella fecit quæ ponerentur super capita columnarum fusili ære quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum (Liber I Regum 7, 16)
capitella autem quæ erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum (Liber I Regum 7, 19)
et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)
et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum (Liber I Regum 7, 22)
et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)
in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)
scalpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur (Liber I Regum 7, 36)
fecit quoque decem luteres æreos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit (Liber I Regum 7, 38)
et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem (Liber I Regum 7, 39)
et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)