Mosaico decorativo

Found 8616 Results for: Pó

  • venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos jusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice (Liber I Samuelis 30, 21)

  • respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant (Liber I Samuelis 30, 22)

  • totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis (Liber I Samuelis 31, 3)

  • facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 8)

  • et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis (Liber I Samuelis 31, 9)

  • et posuerunt arma ejus in templo Astharoth corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan (Liber I Samuelis 31, 10)

  • factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1, 1)

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)

  • ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelbœ et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei (Liber II Samuelis 1, 6)

  • et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum (Liber II Samuelis 1, 7)

  • stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (Liber II Samuelis 1, 10)

  • et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina