Found 8616 Results for: Pó
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)
et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros ejus (Liber I Samuelis 23, 8)
et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)
et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus porro David erat in deserto Ziph in silva (Liber I Samuelis 23, 15)
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)
cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi (Liber I Samuelis 24, 2)
et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant (Liber I Samuelis 24, 4)
post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)
et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)
surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)