Found 8616 Results for: Pó
et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)
posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)
filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent cœperunt fugere quod cernentes filii Israël dederunt eis ad fugiendum locum ut ad præparatas insidias devenirent quas juxta urbem posuerant (Liber Iudicum 20, 36)
signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent (Liber Iudicum 20, 38)
quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris (Liber Iudicum 20, 39)
remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor (Liber Iudicum 20, 47)
quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)
eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est (Liber Iudicum 21, 9)
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)
filias nostras eis dare non possumus constricti juramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin (Liber Iudicum 21, 18)
feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis (Liber Iudicum 21, 23)
et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas (Liber Ruth 1, 6)