Found 8616 Results for: Pó
fecitque Josue cum eis pacem et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis juraverunt eis (Liber Iosue 9, 15)
post dies autem tres initi fœderis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent (Liber Iosue 9, 16)
qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere (Liber Iosue 9, 19)
sed sic vivant ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque conportent quibus hæc loquentibus (Liber Iosue 9, 21)
itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens aquasque conportans in domum Dei mei (Liber Iosue 9, 23)
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)
decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset (Liber Iosue 9, 27)
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (Liber Iosue 10, 8)
non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)
qui præcepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncæ et ponite viros industrios qui clausos custodiant (Liber Iosue 10, 18)
cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)
cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)